Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.2.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
Itaque Theodorus perlustrans uniuersa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea, quae minus perfecta repperit, his quoque iuuantibus corrigebat. In quibus et Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse uoce humillima: Si me, inquit, nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo; quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi. At ille audiens humilitatem responsi eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere; sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummauit. Eo autem tempore, quo defuncto Deusdedit Doruuernensi ecclesiae episcopus quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Uilfrid quoque de Brittania Galliam ordinandus est missus; et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perueniret, ordinabat. At ipse ueniens mox in ciuitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessauerat, ordinauit uirum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et uitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati papae Gregorii didicerat, peritum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable