LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.20.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

IN praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum. Occisus est ibi inter alios de militia eius iuuenis, uocabulo Imma; qui cum die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu reuixit, ac residens, sua uulnera, prout potuit, ipse alligauit; dein modicum requietus, leuauit se, et coepit abire, sicubi amicos, qui sui curam agerent, posset inuenire. Quod dum faceret, inuentus est, et captus a uiris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem uidelicet Aedilredi regis, adductus. A quo interrogatus, qui esset, timuit se militem fuisse confiteri; rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo uinculo conligatum fuisse respondit; et propter uictum militibus adferendum in expeditionem se cum sui similibus uenisse testatus est. At ille suscipiens eum, curam uulneribus egit; et ubi sanescere coepit, noctu eum, ne aufugeret, uinciri praecepit. Nec tamen uinciri potuit; nam mox, ut abiere, qui uinxerant, eadem eius sunt uincula soluta.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable