LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.20.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in ciuitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur; qui cum eum in pugna peremtum audiret, uenit quaerere, si forte corpus eius inuenire posset, inuentumque alium illi per omnia simillimum, putauit ipsum esse; quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepeliuit, et pro absolutione animae eius sepius missas facere curauit. Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset uincire, quin continuo solueretur. Interea comes, qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an forte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset. At ille respondit nil se talium artium nosse; Sed habeo fratrem, inquit, presbyterum in mea prouincia, et scio, quia ille me interfectum putans pro me missas crebras facit; et si nunc in alia uita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solueretur a poenis. Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animaduerterunt, qui eum diligentius considerabant, ex uultu et habitu et sermonibus eius, quia non erat de paupere uulgo, ut dixerat, sed de nobilibus. Tune secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet. Quod dum ille faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit: Et ego per singula tua responsa cognoueram, quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti; nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praeuaricer.

Provenance