LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.21.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

ANNO post hunc sequente, hoc est anno dominicae incarnationis DCLXXX, religiosissima Christi famula Hild, abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia uitae caelestis de terris ablata transiuit die XV. Kalendarum Decembrium, cum esset annorum LXVI; quibus aequa partione diuisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conuersata conpleuit, et totidem sequentes nobilius in monachica uita Domino consecrauit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Eduini regis, uocabulo Hererici; cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius uisionem peruenire meruit, intemerata seruauit.

Provenance