Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.22.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
IN huius monasterio abbatissae fuit frater quidam diuina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex diuinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum uerbis poeticis maxima suauitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret. Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt uitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant; sed nullus eum aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed diuinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde nil umquam friuoli et superuacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora prouectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. Unde nonnumquam in conuiuio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable