Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.22.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: Caedmon, inquit, canta mihi aliquid. At ille respondens: Nescio, inquit, cantare; nam et ideo de conuiuio egressus huc secessi, quia cantare non poteram. Rursum ille, qui cum eo loquebatur, Attamen, ait, mihi cantare habes. Quid, inquit, debeo cantare? Et ille, Canta, inquit, principium creaturarum. Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris uersus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus: Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creauit. Hic est sensus, non autem ordo ipse uerborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamuis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad uerbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.