LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.22.p4

lat bede stoa006 perseus lat1

Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse uidebantur, induci solebant. Rogauit ergo ministrum suum uespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet; qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse uidebatur, fecit tamen, quod dixerat. Cumque ibidem positi uicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogauit, si eucharistiam intus haberent. Respondebant: Quid opus est eucharistia? neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris. Rursus ille: Et tamen, ait, afferte mihi eucharistiam. Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere, eumque uicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero. Sicque se caelesti muniens uiatico, uitae alterius ingressui parauit; et interrogauit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant: Non longe est. At ille: Bene, ergo exspectemus horam illam. Et signans se signo sanctae crucis reclinauit caput ad ceruical, modicumque obdormiens ita cum silentio uitam finiuit. Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque deuotione Domino seruierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius uisionem ueniret, illaque lingua, quae tot salutaria uerba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque uerba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet; qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narrauimus, uidetur.

Provenance