LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.23.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

HIS temporibus monasterium uirginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum, qui maiores esse uidebantur, contigisse, omnes, qui nouere, facillime potuerunt aduertere. Sed non defuit puniendis admonitio diuinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis auerterent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable