LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.23.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, grauissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi daret, quo posset fugere a uentura ira. Qui audito eius commisso dixit: Grande uulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus, quantum uales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione propitium eum inuenire merearis. At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum uinculis, quibus grauabatur, ocius desiderabat absolui: Adulescentior, inquit, sum aetate, et uegetus corpore; quicquid mihi inposueris agendum, dummodo saluus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere. Qui dixit: Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum uel triduanum sat est obseruare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam. Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi sui, totum se lacrimis paenitentiae, uigiliis sanctis, et continentiae mancipauit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum obseruabat; et, quod causa diuini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa diuini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.

Provenance