LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.24.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

ANNO dominicae incarnationis DCLXXXIIII. Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, uastauit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani et, quantum ualuere, armis arma repellebant, et inuocantes diuinae auxilium pietatis, caelitus se uindicari continuis diu inprecationibus postulabant. Et quamuis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino uindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL., regni autem XV., die XIII. Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reuerentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu reuocare cupiebant, audiret.

Provenance