LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.24.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Ex quo tempore spes coepit et uirtus regni Anglorum fluere ac retro sublapsa referri. Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli; et Scotti, qui erant in Brittania; Brettonum quoque pars nonnulla libertatem receperunt; quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat; eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod uocatur Streanæshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione uitam non sibi solummodo, sed et multis utilem, plurimo annorum tempore duxit; ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et uita et gradu eius condignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia uirgo Aelbfled, una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed, adueniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium, simul et suae uitae solacium deuota Deo doctrix inuenit. Successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid, uir in scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur; destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit.

Provenance