Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.25.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
IPSO etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima aetate pueritiae studio religiosae uitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit, et habitum. Intrauit autem primo monasterium Mailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata, uir omnium mansuetissimus ac simplicissimus, regebat, qui postea episcopus Hagustaldensis siue Lindisfarnensis ecclesiae factus est, ut supra memorauimus; cui tempore illo propositus Boisil magnarum uirtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. Huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo scripturarum, et bonorum operum sumsit exempla.