Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.26.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
EXIN Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta peruenit. Uerum quia de uita illius et uirtutibus ante annos plures sufficienter et uersibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: Si mihi diuina gratia in loco illo donauerit, ut de opere manuum mearum uiuere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad uos citissime Deo uolente reuertar. Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus; sed ad uotum uiri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumuallante aggere et domus in ea necessarias, iuuante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pauimento foueam facere; erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes uenae fontanae uideretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inuenta est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo aduenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogauit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. Unde uisitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte uel natura soli illius, uel uoluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris uiro Dei refectionem praebebat.