Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.26.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius seruiret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat uallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parua sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluuium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat ad duplex uadum, cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus uiris insulam nauigauit. Conueniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perueniret, quamuis multum renitens, unanima cunctorum uoluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere conpellitur; eo maxime uictus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superuentura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali conpleta est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, conuenientibus ad consecrationem eius VII episcopis, in quibus beatae memoriae Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus; sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conuersatus fuerat, dilexit praefici, placuit, ut Eata reuerso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet.