LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.27.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

DUOBUS autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum, diuino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, uel uitae magis illius, quae sola uita dicenda est, iam adpropiaret introitus; sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem etiam manifeste reuelabat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable