Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.27.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Erat enim presbyter uitae uenerabilis nomine Hereberct, iamdudum uiro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus; qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruuentionis fluuii primordia erumpunt, uitam ducens solitariam, annis singulis eum uisitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic cum audiret eum ad ciuitatem Lugubaliam deuenisse, uenit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. Qui dum sese alterutrum caelestis uitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: Memento, frater Heriberct, ut modo, quicquid opus habes, me interroges mecumque loquaris; postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus. Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et uelox est depositio tabernaculi mei. Qui haec audiens prouolutus est eius uestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis: Obsecro, inquit, per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut, cui simul in terris seruiuimus, ad eius uidendam gratiam simul transeamus ad caelos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper uiuere studui, et, quicquid ignorantia uel fragilitate deliqui, aeque ad tuae uoluntatis examen mox emendare curaui. Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu inpetrasse se, quod petebat a Domino: Surge, inquit, frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogauimus, superna nobis clementia donauit.