LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.27.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus; quia et digredientes ab inuicem non se ultra corporaliter uiderunt, et uno eodemque die, hoc est XIII-o Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata inuicem uisione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur; illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor; quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuac beatitudinis meruisset recipi.

Provenance