Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.27.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Obiit autem pater reuerentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non paruo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus uictus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno seruabat uenerabilis antistes Uilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.