Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.28.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
UOLENS autem latius demonstrare diuina dispensatio, quanta in gloria uir Domini Cudberct post mortem uiueret, cuius ante mortem uita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in puluerem redacto corpore reliquo sicca inuenienda putabant; atque in nouo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pauimentum dignae uenerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent. Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant. Quod ubi uidere fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae inuenerant. Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat; in quo etiam uenerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.