Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.29.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, uel uiuum antea, uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit, inueniet.