Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
EO tempore prouinciae Merciorum rex Uulfheri praefuit, qui, cum mortuo Iarumanno sibi quoque suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis nouum uoluit ordinare episcopum; sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Læstingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat. Et quia moris erat eidem reuerentissimo antistiti opus euangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum; quia nimirum sanctum esse uirum conperiit, atque equo uehi, quo esset necesse, conpulit. Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum Ceadda, iuxta exempla patrum antiquorum, in magna uitae perfectione administrare curauit; cui etiam rex Uulfheri donauit terram L familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in prouincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis uitae uestigia permanent.