Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Habuit autem sedem episcopalem in loco, qui uocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est; ubi usque hodie sequentium quoque prouinciae illius episcoporum sedes est. Fecerat uero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua secretius cum paucis, id est VII siue VIII, fratribus, quoties a labore et ministerio uerbi uacabat, orare ac legere solebat. Qui cum in illa prouincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia: Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi. Superuenit namque clades diuinitus missa, quae per mortem carnis uiuos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret. Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reuerentissimi antistitis de carne subtractis, ueniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui uocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reuersis. Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Uenerat enim cum regina Aedilthryde de prouincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, et princeps domus eius. Qui cum crescente fidei feruore saeculo abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi patris, quod uocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat. Quod ipsum etiam facto monstrauit; nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reuerentia deuotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni uacabant, ipse foris, quae opus esse uidebantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni uel orationi operam daret,