LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

diuit repente, ut postea referebat, uocem suauissimam cantantium atque laetantium de caelo ad terras usque descendere; quam uidelicet uocem ab Euroaustro, id est ab alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii, in quo erat episcopus, perueniret; quod ingressa, totum impleuit, atque in gyro circumdedit. At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti. Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et, quid haec essent, solerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens, ut saepius consueuerat, siqui foris esset, ad se intrare praecepit. Introiuit ille concitus, cui dixit antistes: Uade cito ad ecclesiam, et hos VII fratres huc uenire facito; tu quoque simul adesto. Qui cum uenissent, primo admonuit eos, ut uirtutem dilectionis et pacis ad inuicem et ad omnes fideles seruarent; instituta quoque disciplinae regularis, quae uel ab ipso didicissent, et in ipso uidissent, uel in patrum praecedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros uisitare solebat, ad me quoque hodie uenire, meque de saeculo euocare dignatus est. Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint. Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram : Obsecro, inquit, pater; licet aliquid interrogare? Interroga, inquit, quod uis. At ille: Obsecro, inquit, ut dicas, quod erat canticum illud laetantium, quod audiui, uenientium de caelis super oratorium hoc, et post tempus redeuntium ad caelos? Respondet ille: Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Re uera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt. Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere conpletum est. Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit. Non autem mirum, si diem mortis uel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper, usquedum ueniret, sollicitus expectare curauit.

Provenance