Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p4
lat bede stoa006 perseus lat1
Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, uoluntariae paupertatis, et ceterarum uirtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, uocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo uel aliud quid agente, repente flatus uenti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem uiolentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: Non legistis, quia intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam; misit sagittas suas, et dissipauit eos, fulgora multiplicauit, et conturbauit eos? Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos. Propter quod, inquit, oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.