Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p6
lat bede stoa006 perseus lat1
Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium uirtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi uespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa deuotionis illo adueniunt, manum suam inmittere, ac partem pulueris inde adsumere; quam cum in aquas miserint, atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable