Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.3.p7
lat bede stoa006 perseus lat1
In cuius locum ordinauit Theodorus Uynfridum, uirum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, prouinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset; in quibus cunctis Uulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable