Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.30.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
NEC silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit. Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedauerat; qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec ualebant. Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi uetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, uel ostendere in signum miraculi possent.