LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.4

lat bede stoa006 perseus lat1

INTEREA Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam, tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregauerat Scottos; sed et de gente Anglorum uiros circiter XXX, qui utrique monachicae conuersationis erant studiis inbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo uenit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum uerbum Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quandam paruam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula uitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perueniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocauit. Qui cum inuicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi uagarentur, at uero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparauerant, communiter uti desiderarent; quaesiuit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope uel longe, inuenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magéo nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuuante etiam comite ac uicinis omnibus, Anglos ibidem locauit, relictis in praefata insula Scottis. Quod uidelicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis. Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigéo consuete uocatur, et conuersis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de prouincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum uenerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum uiuant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable