Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.5.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
In nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit conuenire nos iuxta morem canonum uenerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis. Conuenimus autem die XX-o IIII-om ensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford; ego quidem Theodorus, quamuis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruuernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reuerentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus; quibus etiam frater et consacerdos noster Uilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofescœstir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus prouinciae Merciorum. Cumque in unum conuenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus: Rogo, inquam, dilectissimi fratres, propter timorem et amorem Redemtoris nostri, ut in commune omnes pro nostra fide tractemus; ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis seruentur. Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae conseruandam, prosccutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogaui unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt: Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare. Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.