LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 4.9.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Cum uero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac uita teneretur, in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut uix ossibus hereret; ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito uisione spiritali recreata, os et oculos aperuit; aspectansque in caelum, sic ad eam, quam intuebatur, uisionem coepit loqui: Gratus mihi est multum aduentus tuus, et bene uenisti. Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem uidebat et cui loquebatur, expectans. Rursumque, quasi leuiter indignata, subiunxit: Nequaquam hoc laeta ferre queo. Rursumque modicum silens, tertio dixit: Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro, ne sit longum spatium in medio. Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit. Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: Cum carissima, inquit, mea matre Aedilburge. Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis proximum nuntiare uenisset. Nam et ita, ut rogabat, transacta una die et nocte, soluta carnis simul et infirmitatis uinculis ad aeternae gaudia salutis intrauit.

Provenance