LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.1.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

SUCCESSIT autem uiro Domini Cudbercto in exercenda uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum, quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua educatus est, abbatis iure praefuit.

Provenance