Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.12.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit; uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit. Quam ille consolatus: Noli, inquit, timere, quia iam uere surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est. Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam praeuiderat abbas, intrauit; et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable