LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.12.p4

lat bede stoa006 perseus lat1

Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant: Mirum, frater Drycthelme, (hoc enim erat uiro nomen), quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales. Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii, ac moderatae naturae: Frigidiora ego uidi. Et cum dicerent: Mirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis. Respondebat: Austeriora ego uidi. Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.

Provenance