Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.14.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
NOUI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci. Percussus enim langore, atque ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret inferos apertos, et Satanan demersum in profundis tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: in quorum uicinia, inquit, heu misero mihi locum despicio aeternae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres coeperunt diligenter exhortari, ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam faceret. Respondebat ille desperans: Non est mihi modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim iudicium meum iam esse conpletum.