Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.17.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
DE loco quoque ascensionis dominicae praefatus auctor hoc modo refert:— Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.