LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.18.p1

lat bede stoa006 perseus lat1

ANNO dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo necdum inpleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis XI. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam. Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

Provenance