Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.2.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
CUIUS regni principio defuncto Eata episcopo, Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum suscepit; de quo plura uirtutum miracula, qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii, quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus.