LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.2.p3

lat bede stoa006 perseus lat1

Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet. Cumque una quadragesimae esset impleta septimana, sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os, et loqui illum praecepit: Dicito, inquiens, aliquod uerbum, dicito gae, quod est lingua Anglorum uerbum adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: Dicito A; dixit ille A. Dicito B; dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit; neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente, quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi, qui curatus ab apostolis Petro et Iohanne, exiliens stetit, et ambulabat; et intrauit cum illis in templum, ambulans, et exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus. Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.

Provenance