Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.20.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.