LOGOI

Passage

Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.21.p2

lat bede stoa006 perseus lat1

Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his, qui intellegere poterant, in linguam eius propriam interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere. Et quidem et antea noui, inquit, quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno. Nec mora, quae dixerat, regia auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum, per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta gaudebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable