Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.23.p1
lat bede stoa006 perseus lat1
ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir, ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi, et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est, cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat. Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo archiepiscopo consecrante, suscepit.