Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.24.p57
lat bede stoa006 perseus lat1
In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libros IIII. De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum, libros III. In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem Saulis, libros III. De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II. Item, in Regum librum XXX quaestionum. In Prouerbia Salomonis libros III. In Cantica canticorum libros VII. In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas. In Ezram et Neemiam libros III. In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum; In libros Regum et Uerba dierum; In librum beati patris Iob; In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum; In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam. In euangelium Marci libros IIII. In euangelium Lucae libros VI. Omeliarum euangelii libros II. In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere curaui. In Actus apostolorum libros II. In Epistulas VII catholicas libros singulos. In Apocalypsin sancti Iohannis libros III. Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum, excepto euangelio. Item librum epistularum ad diuersos: quarum de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel una; una de eo, quod ait Isaias: Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur; de ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium una. Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; librum uitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano sermone, descripsi. Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus. Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V. Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare studui. Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo. Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco. De natura rerum, et de temporibus libros singulos; item de temporibus librum I maiorem. Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum. Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.