Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.9.p2
lat bede stoa006 perseus lat1
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur, uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem nocte apparuisset: Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque me, an eum cognoscere possem. Aio: Etiam; tu es enim Boisil. At ille: Ad hoc, inquit, ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere; Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria magis docenda pergat. Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct, praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat; nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare uolebat.