Passage
Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum 5.9.p3
lat bede stoa006 perseus lat1
At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: Quare tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia, uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire, quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem eum ad rectum haec tramitem reuocare. Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret. Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse quasi propheticum illud dicens, quia propter me est tempestas haec, subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable