LOGOI

Passage

Boethius, De consolatione philosophiae 3.P4.p1

lat boethius stoa001 perseus lat2

Sed dignitates honorabilem reuerendumque cui prouenerint reddunt. Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant uitia de- pellant? Atqui non fugare sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse, unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos. At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria uirtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adiuncta transfundit. Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable