LOGOI

Passage

Boethius, De consolatione philosophiae 3.P4.p2

lat boethius stoa001 perseus lat2

In quo illud est animaduertendum magis. Nam si eo abiectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reuerendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus uicem quas sua contagione commaculant. Atque ut agnoscas ueram illam reuerentiam per has umbratiles dignitates non posse confingere, si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit, sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico, cum ad eos uenerint qui dignitates -eas esse non aestimant.

Provenance