Passage
Boethius, De consolatione philosophiae 3.P4.p3
lat boethius stoa001 perseus lat2
Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos uero apud quos ortae sunt 3 num perpetuo perdurant? Atqui praetura magna olim potestas nunc inane nomen et senatorii census grauis sarcina; si quis populi quondam curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? Vt enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit nunc amittit. Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione uilescunt, quid est quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?