Passage
Boethius, De consolatione philosophiae 4.M4
lat boethius stoa001 perseus lat2
Quod tantos iuuat excitare motus Et propria fatum sollicitare manu? Si mortem petitis, propinquat ipsa Sponte sua uolucres nec remoratur equos. Quos serpens leo tigris ursus aper Dente petunt, idem se tamen ense petunt. An distant quia dissidentque mores, Iniustas acies et fera bella mouent Alternisque uolunt perire telis? Non est iusta satis saeuitiae ratio. Vis aptam meritis uicem referre? Dilige iure bonos et miseresce malis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable