Passage
Boethius, De consolatione philosophiae 4.P1.p1
lat boethius stoa001 perseus lat2
HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.