LOGOI

Passage

Boethius, De consolatione philosophiae 4.P1.p2

lat boethius stoa001 perseus lat2

Tum illa: Et esset, inquit, infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable